GUELTA.COM

ARIETIS HOMO NIGER IMMODICAE STATURAE ARDENTIBUS OCULIS SEVERO VULTU STANS CANDIDA PRECINCTUS PALLA ∙ MULIER NON INVENUSTA ALBA INDUTA THUNICA PALLIO VERO TYRIO COLORE INTINCTO SUPERINDUTA SOLUTA COMA ET LAURO CORONATA ∙ HOMO PALLIDUS RUFFI CAPILLI RUBRIS INDUTUS VESTIBUS IN SINISTRA AUREAM GESTANS ARMILLAM ET EX ROBORE BACULUM IN DEXTRA INQUIETI ET IRASCENTIS PRAE SE FERENS VULTUM CUM CUPITA BONA NEQUEAT ADIPISCI NEC PRAESTARE ∙ NUDUS ARANS DE PALEA PILEUM INTEXTUM GESTANS FUSCO COLORE QUEM SEQUITUR RUSTICUS ALTER FEMINA IACIENS ∙ CLAVIGER NUDUS ET CORONATUS AUREUM BALTHEUM IN HUMERIS GESTANS ET IN SINISTRA SCEPTRUM ∙ VIR SINISTRA SERPENTEM GESTANS ET DEXTERA HASTAM SIVE SAGITTAM ANTE QUEM TESTA IGNIS ET AQUAE LAGENA ∙ VIR PARATUS AD SERVIENDUM VIRGAM HABENS IN DEXTERA VULTU HILARI ATQUE IOCUNDO ∙ HOMO TERRAM FONDIENS ET LABORANS IUXTA QUEM TIBICEN NUDIS SALTANS PEDIBUS ET CAPITE ∙ MORIO TIBIAM DEXTERA GESTANS IN SINISTRA PASSEREM ET IUXTA ILLUM VIR IRATUS APPREHENDENS BACULUM ∙ CORONATA OPTIME INDUTA OLIVAM GESTANS IN DEXTRA ET PHIALAM IN SINISTRA ∙ VIR CUM MULIERE SEDENTES AD MENSAM ET LUDENTES ANTE VINUM SUNT INDUMENTORUM GENERA ANTE MULIEREM AUREA ARGENTEAQUE VASA ∙ VIR VENATOR QUEM ANTECEDUNT ET CONSEQUUNTUR CANES CORNU GERENS ET BALISTAM INCESSU VOLUCRI ET GIROVAGO ∙ VIR COLORE RUFFUS CROCEIS INDUTUS VESTIBUS CORONATUS AURO GALLUM IN DEXTRA GESTANS LEONEM EQUITANS ∙ FOEMINA AMBULANS IN COELUM MANIBUS TENSIS ET IUXTA ILLAM VIR QUASI PARATUS AD VINDICTAM GLADIUM HABENS DISTRICTUM ATQUE SCUTHUM ∙ PERAM GESTANS SEU SCUTICAM VULTU TRISTI DEMISSO ET INVENUSTO QUEM SEQUITUR ADOLESCENS ALBIS INDUTUS ∙ PUELLA FLORIBUS COROLLATA ET VIR FLORES ET FRONDES SPARGENS CONTRA ILLAM INDUTUS VESTE VIRIDI ET DISCINCTUS ∙ HOMO NIGER CORIO VESTITUS CRUMENAM GERENS IN MANU PALLIUM HABENS A CAPITE DEMISSUM ∙ SENEX DUOBUS INNIXUS BACULIS INCULTIS CAPILLIS ANTE FRONTEM DISPERSA BARBA FUSCO INDUTUS COLORE ∙ HOMO LIBRUM INSPICIENS PUGIONEM HABENS IN DEXTERA VEL STILUM TRUCI INCEDENS VULTU ∙ DUO ALTERCANTES ET TURBATI CORAM SEDENTE PRO TRIBUNALI QUI VIRGAM IN EOS EXTENCTAM IN DEXTRA ET SINISTRAM ELEVATAM HABET ∙ FEROX QUEM SEQUITUR VIR MANU PANEM GESTANS ET SCYPHUM VINI ET HOMO NUDUS TOTUS ANTECEDIT ∙ MULIER FORMOSA ET OPTIME INDUTA PRO QUA DUO IUVENES INVICEM IRATI SE VERBERIBUS CEDENTES FATIGANTUR ∙ MULIER NUDA PENITUS ET DUO VIRI PENITUS NUDI QUORUM ALTER STAT AD LATUS MULIERIS ALTER IN TERRA CUBAT CUM CANE COLLUDENS ∙ VIR EXPONENS DORSUM PERCUTIENTI MULIERI AMBABUS MANIBUS AMBOS TENENS PEDES ∙ VIR ARMATUS TOTUS PARMAM GESTANS IN SINISTRA ET IN DEXTRA LATISSIMUM ENSEM IN CUIUS INCESSU TERRA TREMERE VIDETUR ∙ FOEMINA TRISTIS LUGUBRI INDUTA VESTIMENTO PUERUM ALTERUM INTRA BRACHIA GESTANS ALTERUM MANUDUCENS ∙ VIR IN TERRA CUBANS BACULUM TEMERE EXAGITANS VULTU PALLIDUS ET HABITU SORDIDO ET PORCUS ADSTAT ILLI FODIENS TERRAE MANIPLOS ∙ VIR IN HABITU MERCATORIS TURPIS FACIEI ET TRISTIS QUEM SEQUITUR IUVENIS SALTANS ET PLAUDENS MANIBUS ∙ VIR IN COLUMBAM VOLANTEM INTORQUENS IACULA ET DUAE MULIERES AD UNUM SE COMPLEXANTES VIRUM ∙ VIRGO ALBIS INDUTA PEDIBUS CONCULCANS VULPECULAM ET LIBRUM LECTITANS ∙ PATER FAMILIAS ET MATRONA IN GESTU COGITANTIUM QUORUM ILLE CALCULOS HABET IN MANU ET ISTA COLUM ∙ VIR IN HABITU CONSILIARII ATQUE SEDENS SCHEDULAS MEMORIALES IN MANU HABENS E CUIUS MENTO PROLIXA PENDET BARBA HOMOQUE VIDETUR VULTU SEVERIORE ∙ IUVENIS IRATUS CUIUS FACIES IRA VIDETUR INFLAMMATA MANIBUS QUASI IMPETENTIBUS ET DIGITIS CONTORTIS ∙ FIGURA HOMINIS SUA BONA TRANSPORTANTIS ET NOVAM PERQUIRENTIS HABITATIONEM QUEM SEQUITUR MULIER TRIPODEM GESTANS ET PERTICAM ∙ VIR ACCINCTUS QUASI ET AD OPERANDUM CONTRACTIS VESTIBUS ET DENUDATIS BRACHIIS AGILITATEM PRAE SE FERENS CORPORIS ET VULTUS HILARITATEM ∙ ADOLESCENS ADAMANS ET COMPLECTENS PUELLAM ET IUXTA ILLOS AVES IUNONIAE DUAE COLLUCTANTES ∙ HOMO CERVINI VULTUS SUPER DRACONEM HABENS BUBONEM IN DEXTRA QUI SERPENTEM DEGLUTIT ∙ HOMO HABENS FALCEM IN DEXTRA ET IN SINISTRA PISCEM ET EQUITAT SUPER CAMELUM ∙ HOMO TRISTIS ET GEMENS HABENS PALMAS IN CAELUM ERECTAS VESTIBUS FUSCIS INDUTUS ∙ VIR NIGER HABENS PEDES CAMELI SUPER ALATUM DRAGONEM SEDENS DEXTRA FERENS CUPRESSI RAMUM ∙ NIGRIS INDUTUS VESTIBUS ET NIGRA FACIE IN CUIUS DEXTRA BASILISCUS CAUDA BRACHIUM INTORQUENS ∙ SENEX ET CLAUDUS INNIXUS BACULO IN ALTO SOLIO SUPER CURRUM QUEM TRAHUNT MULUS ET ASINUS ∙ AURIGA SUPER CURRUM QUEM DUO CERVI TRAHUNT ALTERA MANU PISCEM ALTERA CURVAM FALCEM GERENS ∙ VIR DECORUS SUPER CURRUM A DRACONIBUS TRACTUM DEXTRA IN CAPUT DRACONIS IACIENS SAGITTAM ∙ VIR SEDENS IN CATHEDRA QUEM QUATUOR ALATI TRAHUNT ADOLESCENTES INNIXUS FRONDOSAE FAGO ∙ HABENS CAPUT ARIETINUM SEDENS SUPER ROTAM ET VAS BALSAMI GESTANS IN MANU SUA ∙ HABENS CAPUT LEONIS ET PEDES AQUILAE ET QUERCUS RAMUM IN DEXTERA CORAM QUO DUO IUVENES PULCHERRIMI ASPECTUS ALBIS INDUTI CURVANTUR ∙ SEDENS SUPER AQUILAM SMARAGDINIS ORNATUS VESTIBUS IN CAPITE HABENS CORONAM HIACINTINAM ET SCEPTRUM IN MANU ∙ HOMO CORONATUS CROCEIS INDUTUS VESTIBUS OLIVAM GESTANS IN DEXTERA EQUITANS SUPER DRACONEM ∙ CORONATUS ELEVATIS ET IUNCTIS MANIBUS TANQUAM DEPRECANS CUIUS VESTIS CERULEA AUREIS CONSPERSA STELLIS ∙ VIR ARMATAE LEONEM EQUITANS CUIUS GALEAM ROSTRO VULTUR TUNDIT EST HOMO TRUCIS ASPECTUS ∙ VIR ARMATUS GLADIO LATIORE ET LANCEA IN CUIUS GALEA ALIQUID CHIMERAE SIMILE EX ORE FLAMMEAS SCINTILLAS EIESTANS ∙ DEXTRA MANU SULPHUREOS IGNES IACIENS SINISTRA APPREHENSAM HABENS CERVICEM PARDI QUEM EQUITAT NON BENE CONSENTIENTEM ∙ HOMO HABENS IN DEXTRA STRICTUM ENSEM ET CAPUT HUMANUM SANGUINE RORANTEM IN SINISTRA HABENS VULTUM QUASI SOLE ADUSTUM ∙ VIR FULVUS COLORE RUBRIS INDUTUS VESTIMENTIS FERREUM ET GRAVE GESTANS SCEPTRUM SUPER LUPUM EQUITANS ∙ STUPRATOR VIRGINIS PULCHERRIMAE PRO VIRIBUS AVERTENTIS SE AB ILLO AMBO TRAHUNTUR IN CURRU EBURNEO A DUOBUS CYNOCEPHALIS ∙ LEOPARDUS ET TYGRIS PUGNANTES HINC INDE DUO GALEATI DISTRICTIS GLADIIS INVICEM COMMINANTES ∙ MULIER VENUSTA ET CORONATA IN AUREO CURRU TRACTA A QUATRIUGO EQUORUM ASCENDENTIUM ∙ IUVENIS PULCHERRIMUS NUDUS CORONAM HABENS IN CAPITE PLURIBUS CONTEXTAM FLORIBUS PAVONEM AMPLEXATUS ∙ IUVENIS DIADEMATUS E CUIUS CAPITE RADIORUM FULGOR EMICAT PHARETRAM GESTANS ET ARCUM ∙ MULIER COMPLEXA ET EXOSCULANS PUERUM VIRIDI INDUTUM VESTE TALARI FULVO CAPILLO ET SPECIOSA FACIE IN DEXTERA SPECULUM HABENS ∙ VIRGO SINISTRA CLYPEUM GESTANS ET DEXTRA DARDUM IACULANS INSIDENS SUPER COCRODILUM ∙ VIR LEONEM EQUITANS CURRENTEM ET NUBEM CALIGINIS E NARIBUS EFFLANTEM IN CUIUS DEXTERA GALLUS EST ∙ VIR IN HABITU PONTIFICIS QUEM DUO VIRI ANTECEDUNT CAPITE NUDO FULVIS SEU CROCEIS INDUMENTIS CORVUM HABET IN SINU ET SUB PEDIBUS AUREUM CANEM ∙ PUELLA CORONATA MYRTHO NUDA PROLIXOS HABENS AD TALOS USQUE CAPILLOS ET CORAM ILLA ALBA CANICULA GESTIENS ∙ VENUSTUS PUER CALATHUM FLORIBUS VARIIS CONFERTUM AMBABUS PORTANS MANIBUS QUEM SEQUITUR VIR IN MOREM HORTULANI ∙ MULIERIS NUDAE BUSTUM CUI INSITUM ESSE VIDETUR CAPUT COLUMBINUM PEDES HABENS AQUILINOS QUAM ADOLESCENS SEQUITUR ET VIR ANTECEDENS FUGERE VIDETUR ∙ MULIER EQUITANS TAURUM DEXTERA PECTENS CAPILLOS HABENS SPECULUM IN SINISTRA CUI ADOLESCENTIOR ADSISTIT VIRIDEM HABENS AVEM IN MANU ∙ PUER ARGENTEAM HABENS CATHENAM ET IUXTA ILLUM PUELLA NUDA ET LAURO CUM BACCHIS CORONATA ET SALTANS ∙ PUER ALATUS AURO FULGENTIORES HABENS CAPILLOS CUIUS PENNAS MILLE INTINGUNT COLORES IACULA INTORQUENS IGNITA ∙ ADOLESCENS ET PUELLA LUCTANTES NUBI AMBO CONTENDENTES UT ALTER ALTERUM DEVINCIAT QUORUM HAEC BISSINAM ILLE AUREAM IN MANU HABET CATHENAM ∙ PULCHERRIMUS IUVENIS SCEPTRUM HABENS CUI SERPENTES DUO OPPOSITIS SE CAPITIBUS INTUENTES ERANT INVOLUTI ∙ BARBATUS IUVENIS ET VENUSTUS CORONATUS OLIVA SCEPTRUM HABENS IN MANU ET ANTE ILLUM IGNIS ACCENSUS ∙ GALEAM ALATAM HABENS ATQUE TALOS SINISTRA VIRGAM GESTANS ET DARDUM DEXTRA ∙ VIR PROPEXAM HABENS BARBAM IN PECTORE TOGATUS QUEM SEQUITUR PUELLA BLANDUM HABENS VULTUM TOTOQUE CORPORE VENUSTA SED CAUDAM HABENS SERPENTINAM ∙ ARGUM CONFODIENS IN DEXTERA HASTAM HABENS ET FISTULAM IN SINISTRA ET IUXTA ILLUM VITULA DEPASCENS VIRENTES HERBAS ∙ VIR IN HABITU MERCATORIS ET PEREGRINI OCULOS IN SOLEM HABENS CONVERSOS ET MANUS EXTENCTAS ∙ PUER ARIETEM EQUITANS CUIUS SINISTRA CORNUA ILLIUS APPREHENDIT DEXTERA PSYTACUM GESTAT ∙ MULIER CORNUTA SUPER DELPHINEM EQUITANS IN DEXTERA CHAMALEONTEM HABENS ET LILIA IN SINISTRA ∙ VIR RUSTICUS CUCULLATUS HAMO EXPISCANS DEXTERA ET IN FUSCINEA SUBSTENTATUR HASTA QUAM SINISTRA TENET APPREHENSAM ∙ MULIER PLURIMIS ORNATA MARGARITIS CANDIDIS INDUTA VESTIBUS VAS CRISTALLINUM HABENS IN DEXTERA ET FELEM IN SINISTRA ∙ MULIER SUPER HYDRAM TRES CERVICES E QUARUM SINGULIS SEPTEM EXILIUNT CAPITA HABENTEM VACUAS ANTRORSUM TENDENS MANUS ∙ PUER ARGENTEAM HABENS CORONAM ET SCEPTRUM CONSCENSUS CURRUM QUEM DUAE CAPRAE TRAHUNT ∙ MULIER IN SINGULIS CORNIBUS BRACHIIS ET TIBIIS INTORCTOS HABENS COLUBROS EQUITANS SUPER PANTHERAM ∙ VENATOR CANEM IRRITANS IN SYLVESTREM PORCAM ET LINEO PERGIT INDUTUS VESTIMENTO ∙ HOMO REX HABENS IN DEXTRA DRACONEM SUPER REGIS CAPUT FLAMMA IGNIS ET CAPUT DRACONIS SIMILE EST CAPITI ACCIPITRIS ∙ IN FERREA SEDE AETIOPS DARDUM IACIENS FUNE PRECINCTUS ∙ REX IN THRONO IACENTEM VIRUM ATQUE TERRAE PROSTRATUM SCEPTRO ELEVANS ∙ MULIER OPTIME INDUTA IN CATHEDRA SEDENS DEXTRA SUPER CAPUT ELEVATA SINISTRAE CRINES FUGACIS STULTAEQUE MULIERIS INVOLVENS ∙ MILES EQUO INSIDENS IN DEXTRA SERPENTEM TENENS SINISTRA NIGRUM CANEM TRAHENS ∙ PRINCEPS IN THRONO ARGENTEO VIRGAM HABENS IN DEXTRA SINISTRA AMPLEXATUR PUELLAM ∙ DUO VIRI ARMATI NUDATO CAPITE ET PROIECTIS ENSIBUS SE AMPLEXANTUR ∙ VIR SUPPLEX AMBAS IN COELUM PALMAS TENDIT OPTIME INDUTUS IN ARGENTEA SEDE ∙ VIR AQUILAM EQUITANS IN DEXTRA PALMAM HABENS QUEM SEQUUNTUR DUO DEVINCTI ∙ HOMO EUNUCHUS MANIBUS OCULOS OBTURANS ANTE SORDIDUM LECTUM ∙ MULIER PARIENS ANTE QUAM LEO AUREUS ET HOMO IN MOREM CONVALESCENTIS ∙ EQUITANS LEONEM EIUS CRINES SINISTRA TENENS DEXTERA LANCEAM ∙ IN PLUMBEA ET NIGRA SEDE DRACO PUGNANS CUM HOMINE ∙ EQUUS EQUAM SUBAGITANS ET PASTOR BACULO INNIXUS STAT SUPER AMBAS MANUS FIXO VULTU ∙ HOMO CANEM CAUDA SUSPENSUM HABENS ET CANIS IN CAUDAM VERSUS PROPRIUM PEDEM MORDET ∙ HOMO SEDENS LITTERAS LEGENS TABELLARIO BLANDIENS ∙ MERCATOR ARGENTEAS HABENS IN MANU BILANCES ET ALTER ADNUMERANS EI ∙ HOMO ARCAM PORTANS QUEM SIMIA INSEQUITUR ∙ VIR AEREUM HABENS COLUBRUM IN MANU QUEM PLURIMI FUGIUNT SERPENTES ∙ MULIER MANUS SUPER FACIEM TENENS ET PARIENS ∙ CENTAURUS VENATOR PHARETRATUS ARCUM HABENS IN SINISTRA IN DEXTRA MORTUAM VULPEM ∙ DUO HOMINES QUORUM ALTER RETRO CONVERSUS ALTER ANTE RESPICIENS ET IUXTA ILLOS ABRASOS SIBI CAPILLOS COLLIGENS ∙ HOMO GALEATUS ET PENNATIS PEDIBUS FUGIENS IN TUTUM SE RECIPIT ∙ CATUS CAPUT HABENS CANINUM VEL CANIS DORSUM HABENS CATI TERRAM SUFFODIENS ET VIR RUENS IN TERRAM ∙ MULIER LACTANS PUERUM APPREHENSUM HABENS CORNU ARIETIS QUEM MULTUS GREX CONSEQUITUR ∙ PLANTANS FICUM ET ALTER FRUMENTUM SERENS ∙ MULIER ABLUTOS PECTENS CAPILLOS ANTE QUAM PUER ALATUS ∙ VIR ALATUS LAGENAM VACUAM ET PERFORATAM MERGENS IN PUTEUM ∙ AEREUM PISCEM IN AQUAM PROIICIENS UT AD IPSUM VIVENTES MULTI CONCURRANT ∙ HOMO FUNDAMENTA IACIENS ET ALTER VIRGA ALIAM OVEM ABIGENS ALIAM REDUCENS FONTI SCATURIENTI PROXIMUS ∙ VIR AD MENSAM SEDENS ET EIUS UXOR PARTURIENS ET OBSTETRICES DUAE IUXTA ILLAM ∙ NUDA MULIER VOLUENS ROTAM VESTEM HABENS ANTE OCULOS STANS SUPER GLOBUM SUB QUO AGITANTUR FLUXTUANTES AQUAE ∙ SERVI DUO CUM VASIS ARGENTEIS GEMMIS ET AURO REFERTI ∙ VIR FODIENS THESAURUM QUEM FUGIT VETULA NUDA EA MACILENTA SUPERMODUM ∙ VIR FABER VULCANIUS NIGRICOLORIS ET CRISPI CAPILLI SUO INCUMBENS OPERI CUI ADSTAT PUERULUS NIGER ADMODUM BENE INDUTUS AUREAM HABENS CORONAM IN MANU ∙ SIMULACHRUM CASTORIS ET POLLUCIS STANTIUM SUPER ALTARE IN CUIUS MEDIO IGNIS ARDENS ∙ QUASI FAMILIA ABCEDENS BONA E LOCO TRANSPORTANS VULTU TRISTI ET TACITURNA ∙ VELUT HEREMITA INDUTUS CILITIO LIBRUM HABENS IN MANU QUEM SEQUITUR TRUCULENTI MARTIS SIMULACHRUM ∙ VIR SENIOR CUM UXORE VETULA IN OSSA CADAVERIS MEDIJ INTUENTES QUAE IN AUREO IACENT STRATO ∙ PULCHRA MULIER HABENS IN SINISTRA MANU GLOBUM TERRAE CORONAM IN FORMAM TURRIS IN CAPITE IN DEXTRA SCEPTRUM QUO TERRAM EFFODERE VELLE VIDETUR ∙ VIR ADSTANS SEPULTURAE CIRCUMDATAE FERREIS CANCELLIS ET IUXTA ILLUM BOS COMEDENS FOENUM ∙ HOMN CANUTUS PROLIXAM HABENS BARBAM FILIIS COMITATUS DUOBUS ELARGIENS DONA AMICIS SUIS QUOS LEPORARIJ DUO SEQUUNTUR ∙ VIR IN LIBRUM CONIECTOS HABENS OCULOS ET TABELLARIUS ALBIS INDUTUS ET VIRIDI PILEO COOPERTUS ADVENTANS ∙ VIR CUM UXORE VEL ALIA FOEMINA SEDENS IN MENSA ET EXOSCULANS ILLAM EIDEMQUE PROPINANS ∙ AEGROTUS CUBANS AD TERRAM CUI ADSISTIT CANIS MACILENTUS ET FUSCUS LATRANS CONTRA ILLUM ∙ PUELLA IN HABITU REGINAE CUIUS VESTIMENTORUM FIMBRIAS PUER MAURUS SUSTINET ET ILLAM ANTECEDUNT ANCILLAE DUAE SALTANTES CUM COROLLIS IN MANIBUS ∙ VIR HABENS IN SINISTRA ORBEM IN DEXTRA EVAGINATUM ENSEM ET HOMO PROCEDENS ANTE ILLUM ∙ VIRI DUO ALTERCANTES MANIBUS AD CAPULOS ENSIUM EVAGINANDORUM APPLICITIS INTER QUOS IUVENIS LEGENS LITERAS ∙ ADOLESCENS VENUSTUS ET VIRGO FLORIBUS CORONATA QUOS VIR SENIOR COPULAT UT INVICEM EXOSCULENTUR ∙ VIR ARMATUS QUEM SEQUITUR QUASI FUR MERCIMONIAS TRANSPORTANS ∙ FOEMINA NUDA SICCA ADMODUM ANTEQUAM LEPORES FUGIUNT CITANS AB AERE TEMPESTATES ET FULGURA ∙ QUASI SISIPHUS QUI NITITUR SAXUM INGENS TORQUERE IN MONTEM QUEM SEQUITUR FOEMINA CAPITE ET FACIE VELATA ET FUSCUM HABENS PALLIUM ∙ RUSTICUS POMA PORTANS ET VULPEM CATHENULA ALLIGATAM TRAHENS ∙ MULIER PULCHERRIMA VIRIDI VESTIMENTO INDUTA CORONATA AURO DEXTRAM HABENS IN COELUM TENSAM IN CUIUS FACIEM FULGOR DESCENDIT ∙ VIR DECLIVIS ORANS MANIBUS SUPRA CAPUT ELEVATIS ET IUNCTIS ET ANTE ILLUM ARA IN QUA VICTIMA ABSUMITUR IGNE ∙ VIRGO HABENS GLOBUM CAELESTEM IN SINISTRA MANU ET SPECULUM IN DEXTRA COELESTI INDUTA COLORE CORONAM ET CALCEOS AUREOS FULGENTES HABENS ∙ REX SEDENS IN THRONO IUXTA ILLUM VIRI CONSILIARII CONSEDENTES ET ANTE ILLUM CURVATI ALIQUOT ∙ VIR PIUS SEDENS IN CATHAEDRA QUAM SUSTINET SIMULACHRUM MULIERIS TUBA PERSONANTIS ∙ COLUMNA AENEA SUPER QUA REGIS AUREI NUDIQUE SIMULACHRUM IN QUAM SACERDOS STANS MANUS TENDIT ABIUNCTAS ∙ MULIER PULCHRA NUDA ORNATUM GEMMIS ET AURO CAPUT HABENS ET TORQUEM LUCENTIBUS CARBUNCULIS ET MARGARITIS CIRCA COLLUM PHARETRAM ET ARCUM HABENS AUREUM ∙ STIPATA ACIES GAZAM TRANSPORTANS ∙ REX SENIOR IN HABITU REGIO INCEDENS QUEM SEQUITUR PUER IN VESTE TALARI ET FULVA REGIAM CORONAM IN MANIBUS GESTANS NUDO CAPITE ∙ VIR ALTERA MANU BLANDIENS AMICO IN ALTERA OCCULTAM HABENS NOVACULAM ET IUXTA ILLOS TORPENS VETULA AD IGNEM ∙ BOVEM PASCENTEM ET IUXTA ILLOS IUGUM ET CLITELLAM ∙ VIR NUDATUM PECTUS SAXO TUNDENS ET IUXTA ILLUM HOMO FURIOSUS FICTILIA CONFRINGENS VASA ET OLEUM EFFUNDENS IN TERRAM

COLLO APTIBILIA AD PEDES APTIBILIA